CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Strinsias sive Botarissas.

1. Glanum piscem refert, quem Insubres & Taurini Botarissam nominant, dempta tamen magnitudine . Sunt enim tam propinqua similitudine, ut eorum alterum maiorem, alterum verò minorem {303} dicere possimus. Huius piscium generis alii in flumine capiuntur, alii in lacu. Qui autem ex Verbano, hoc est, maiori Italiæ lacu adferuntur, libras quatuor grossas, id est, septem libras communes pendent. Qui verò in Ticino capiuntur, libram unam grossam, seu libras tres communes non excedunt: ideo hos Mediolanenses paruos ad discrimen maiorum vocant. Colore præterea dissident: Nam qui in flumine capiuntur, nigricant, & sunt unicolores: qui autem ex Verbano sunt lacu, ex flauo in cinereum colorem vergunt, & fuluis maculis distinguuntur. Cùm autem ad Luganum lacum ventum est, pagorum incolæ nomen eis mutant, & Strinxa nominant. Nam quum aliis eius nomen à Botto qui Gobius est, componatur, Botorissæ dicuntur. Mediolanenses probottis eos intelligunt, quos Romani Missoros nuncupant: quorum progenitos Veneti Marsionos appellant, adulti autem, Gobii albi dicuntur, vulgò Paganelli. A Lota siue Barbota fluuiatili, sola etiam magnitudine differt: nam Botatrissa Verbani, aut maioris lacus Barbota, duplo maior excrescit, éstque popularis Mediolanensium cibus. Longitudinis semipedalis plerunque esse solet: crassitudinis verò quantùm pollex cum indice amplectatur. Caput veluti compressum, crassum & latiusculum habet, reliquum corpus ut Anguilla lubricum. Anguillam quoque referret, nisi curto esset corpore. Duas præterea fert in tergore pinnas carnosas, quarum anterior capiti vicina multò minor est, quàm secunda quæ in summo est, & ad caudam desinit. Alias habet pinnas in lateribus molles & latas ut conger aut Anguilla: duas iterum sub ventre minores, caudam latam & mollem: unde mihi dubium est, piscem hunc inter Gobiones minimè adscribi debere. Sunt enim squamæ Gobioni & pinnæ spinosæ. Cæterum colore luteo prædita est Botatrissa, & cinereis ac fuluis maculis variegata: Chamelopardalis in modum ventrem grandem habet, & facilè putrescentem. Nam & mollis & tenellus est piscis, dulci carne & palato gratissima præditus. Mediolanenses hunc piscem cum cute, ut Græci Anguillas, frigunt: sed frictæ Botatrissæ pellem in membranæ modum sequacem & lentam habent. {304}