Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Strinsias sive Botarissas.
1. Glanum piscem refert, quem Insubres et Taurini Botarissam nominant, dempta tamen magnitudine . Sunt enim tam propinqua similitudine, ut eorum alterum majorem, alterum vero minorem {303} dicere possimus. Hujus piscium generis alii in flumine capiuntur, alii in lacu. Qui autem ex Verbano, hoc est, majori Italiæ lacu adferuntur, libras quatuor grossas, id est, septem libras communes pendent. Qui vero in Ticino capiuntur, libram unam grossam, seu libras tres communes non excedunt: ideo hos Mediolanenses parvos ad discrimen majorum vocant. Colore præterea dissident: Nam qui in flumine capiuntur, nigricant, et sunt unicolores: qui autem ex Verbano sunt lacu, ex flavo in cinereum colorem vergunt, et fulvis maculis distinguuntur. Cum autem ad Luganum lacum ventum est, pagorum incolæ nomen eis mutant, et Strinxa nominant. Nam quum aliis ejus nomen a Botto qui Gobius est, componatur, Botorissæ dicuntur. Mediolanenses probottis eos intelligunt, quos Romani Missoros nuncupant: quorum progenitos Veneti Marsionos appellant, adulti autem, Gobii albi dicuntur, vulgo Paganelli. A Lota sive Barbota fluviatili, sola etiam magnitudine differt: nam Botatrissa Verbani, aut majoris lacus Barbota, duplo major excrescit, estque popularis Mediolanensium cibus. Longitudinis semipedalis plerunque esse solet: crassitudinis vero quantum pollex cum indice amplectatur. Caput veluti compressum, crassum et latiusculum habet, reliquum corpus ut Anguilla lubricum. Anguillam quoque referret, nisi curto esset corpore. Duas præterea fert in tergore pinnas carnosas, quarum anterior capiti vicina multo minor est, quam secunda quæ in summo est, et ad caudam desinit. Alias habet pinnas in lateribus molles et latas ut conger aut Anguilla: duas iterum sub ventre minores, caudam latam et mollem: unde mihi dubium est, piscem hunc inter Gobiones minime adscribi debere. Sunt enim squamæ Gobioni et pinnæ spinosæ. Cæterum colore luteo prædita est Botatrissa, et cinereis ac fulvis maculis variegata: Chamelopardalis in modum ventrem grandem habet, et facile putrescentem. Nam et mollis et tenellus est piscis, dulci carne et palato gratissima præditus. Mediolanenses hunc piscem cum cute, ut Græci Anguillas, frigunt: sed frictæ Botatrissæ pellem in membranæ modum sequacem et lentam habent. {304}