CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Carpio.

1. Carpio non ita magnus piscis, Benaci lacus alumnus, lautioribus Italorum mensis plurimum expeti solet. Quamobrem illi certis, quibus frequens atque edulis est, anni temporibus, captum sagenis piscatoriis, raro autem hamo, piscinis ad litus includunt: quem haud diutissime adservant, ne nimium macilentus ac deterior evadat: frixus enim et salitus, atque interdum aromatibus conspersus, longius circunferri ac per urbes Italiæ divendi solet. Sed et Genuenses ad hujus rei imitationem, vulgarem suam Carpionatam conficiunt, atque in multa loca per verna jejunia transferunt. Ea autem plerisque bonorum ac saxatilium piscium generibus in sartagine feruenti oleo incoctis constat. Trachuros enim Atherinas, Sargos, Sparos, Erythrinas, Bocas, Mænas, Pagros, Auratas, et hujus generis permultos prius frixos, ac modico sale inspersos, et in canistris cancellatim dispositos, latifolio, myrtho ac lauro intertexunt, Romani nunc fricturam, nunc Pesce de Sfollia nominant, atque hos esse pisces existimo, quos Plinius medicus Viscellatos vocavit. De piscibus (inquit) aspratilibus viscellatum cum aniso conditum aut pipere modico dabis. Item lib. 5 cap. 24, Dabis Echinos, Pectines, Pipiones et pisces viscellatos. Puto quidem eum fiscellatos, quasi fiscella vel vimine conclusos atque asservatos intelligere voluisse. Vulgare autem Carpionis nomen inde tractum esse autumant, quod pionem (id enim erat antiquum piscis nomen) carius quam putaret, aut etiam par esset, supputanti hospiti cuidam, gratioso scommate quidam aduena responderit, carum pionem edisse se potius quam pionem. Est autem truttarum generis piscis, sed teretius illi est corpus, barbi sive mysti in modum, carnivorus et phryganii edax. Quamobrem oblongis dentibus non in maxillis modo, sed et in palato et super ipsa lingua præditus est. Squamas habet tenues, lituras in tergore subruffas ac ni {277} gras. Ventrem candidum atque argenteum, tergus subnigrum. Unicam ac brevem pinnam, secundum dorsum extensam atque eminentem carunculam juxta caudam: obscuram in lateribus lineam, in quibus nullæ sunt pinnæ, sed ipsarum quoddam veluti rudimentum sub ventre ad branchias. Hujus piscis corpus aliquantulum falcatum est, neque pedem excedere unquam est visum: cætera Troctam refert: nam squamarum et pinnarum seriem eandem esse in utroque facile conspicies, capite tamen est longiore.