CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Carpio.

1. Carpio non ita magnus piscis, Benaci lacus alumnus, lautioribus Italorum mensis plurimùm expeti solet. Quamobrem illi certis, quibus frequens atque edulis est, anni temporibus, captum sagenis piscatoriis, rarò autem hamo, piscinis ad litus includunt: quem haud diutissimè adseruant, ne nimium macilentus ac deterior euadat: frixus enim & salitus, atque interdum aromatibus conspersus, longius circunferri ac per urbes Italiæ diuendi solet. Sed & Genuenses ad huius rei imitationem, vulgarem suam Carpionatam conficiunt, atque in multa loca per verna ieiunia transferunt. Ea autem plerisque bonorum ac saxatilium piscium generibus in sartagine feruenti oleo incoctis constat. Trachuros enim Atherinas, Sargos, Sparos, Erythrinas, Bocas, Mænas, Pagros, Auratas, & huius generis permultos prius frixos, ac modico sale inspersos, & in canistris cancellatim dispositos, latifolio, myrtho ac lauro intertexunt, Romani nunc fricturam, nunc Pesce de Sfollia nominant, atque hos esse pisces existimo, quos Plinius medicus Viscellatos vocauit. De piscibus (inquit) aspratilibus viscellatum cum aniso conditum aut pipere modico dabis. Item lib. 5 cap. 24, Dabis Echinos, Pectines, Pipiones & pisces viscellatos. Puto quidem eum fiscellatos, quasi fiscella vel vimine conclusos atque asseruatos intelligere voluisse. Vulgare autem Carpionis nomen inde tractum esse autumant, quod pionem (id enim erat antiquum piscis nomen) carius quàm putaret, aut etiam par esset, supputanti hospiti cuidam, gratioso scommate quidam aduena responderit, carum pionem edisse se potius quàm pionem. Est autem truttarum generis piscis, sed teretius illi est corpus, barbi siue mysti in modum, carniuorus & phryganii edax. Quamobrem oblongis dentibus non in maxillis modò, sed & in palato & super ipsa lingua præditus est. Squamas habet tenues, lituras in tergore subruffas ac ni {277} gras. Ventrem candidum atque argenteum, tergus subnigrum. Unicam ac breuem pinnam, secundum dorsum extensam atque eminentem carunculam iuxta caudam: obscuram in lateribus lineam, in quibus nullæ sunt pinnæ, sed ipsarum quoddam veluti rudimentum sub ventre ad branchias. Huius piscis corpus aliquantulum falcatum est, neque pedem excedere unquam est visum: cætera Troctam refert: nam squamarum & pinnarum seriem eandem esse in utroque facilè conspicies, capite tamen est longiore.