CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Claria fluuiatilis.

1. Claria marina in Asellis iam descripta est: fluuiatilis autem, quam hîc adducimus, vilis est pretii ac nominis. Cœnosa est, ubique satis frequens: vulgus Barbotam, non à barbis aut arunco nominat, sed ex hoc quod Galli barbotare, cœnum & limum rostro, anserum modo, commouere dicunt: Lugdunenses Lottam nominant: sunt qui Marmotum vocent. Itali Botola, alii Botum vel Botam. Anguillæ aut Congri modo glabram cutem habet, atque idem caput. Cirrho recto breuíque & simplici in maxilla inferiori barbatur. Continuam in tergo pinnam gerit mollem, ad caudam (quæ illi rotunda est) desinentem. In nonnullis duas pinnas in tergo videas: quarum exigua est quæ capiti magis est vicina: sed & inter anum & caudam rursus aliam pinnam gerit: unam præterea utrinque in lateribus circa branchias, quas utrinque quaternas habet: duas verò sub ventre capiti multùm propinquas. Cæ terum duos in inferiori maxilla habet denticulorum ordines, admodum paruos: atque in superiori maxilla totidem, ut nihil quàm asperitas in eis sentiatur: nam alios etiam in fornice palati gerit. Tergus & latera fuluum vel subliuidum colorem habent: venter autem albicat. Semipedalem non excedit longitudinem. Hepar lobum oblongum ad sinistrum latus demittit, sub quo est stomachus. In pyloro apophyses seu cæcos vigintiquinque connumerare potes: lienem quoque videas, neque dextro neque sinistro, sed in medio spinæ stomacho inhærentem. Anus eius propinquior est capiti, quàm caudæ. Intestina pluribus quàm tribus inflexionibus non circunducuntur. Oua in bicorni vulua fert utrinque permulta.