CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Claria fluviatilis.

1. Claria marina in Asellis jam descripta est: fluviatilis autem, quam hic adducimus, vilis est pretii ac nominis. Cœnosa est, ubique satis frequens: vulgus Barbotam, non a barbis aut arunco nominat, sed ex hoc quod Galli barbotare, cœnum et limum rostro, anserum modo, commovere dicunt: Lugdunenses Lottam nominant: sunt qui Marmotum vocent. Itali Botola, alii Botum vel Botam. Anguillæ aut Congri modo glabram cutem habet, atque idem caput. Cirrho recto brevique et simplici in maxilla inferiori barbatur. Continuam in tergo pinnam gerit mollem, ad caudam (quæ illi rotunda est) desinentem. In nonnullis duas pinnas in tergo videas: quarum exigua est quæ capiti magis est vicina: sed et inter anum et caudam rursus aliam pinnam gerit: unam præterea utrinque in lateribus circa branchias, quas utrinque quaternas habet: duas vero sub ventre capiti multum propinquas. Cæ terum duos in inferiori maxilla habet denticulorum ordines, admodum parvos: atque in superiori maxilla totidem, ut nihil quam asperitas in eis sentiatur: nam alios etiam in fornice palati gerit. Tergus et latera fuluum vel sublividum colorem habent: venter autem albicat. Semipedalem non excedit longitudinem. Hepar lobum oblongum ad sinistrum latus demittit, sub quo est stomachus. In pyloro apophyses seu cæcos vigintiquinque connumerare potes: lienem quoque videas, neque dextro neque sinistro, sed in medio spinæ stomacho inhærentem. Anus ejus propinquior est capiti, quam caudæ. Intestina pluribus quam tribus inflexionibus non circunducuntur. Oua in bicorni vulva fert utrinque permulta.