Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Agonus.
1. Tres sunt apud Insubres lacus, in quibus piscem vulgari Mediolanensium idiomate Agonum {305} nominatum capiunt, varium quidem eum: Larius enim lacus, qui hodie Comensis cognominatur, Agonos educat exiguos, ac magis populares, Sardis similes, dempto quòd ventre sunt latiore: neque alio quàm Mediolanum transferuntur, aut saltem rarò Mantuam prætergrediuntur. Eos doliis muria conditos adseruant, quanquam etiam mediocriter sicci sine muria comperiantur. Verbanus lacus, quem lacum maiorem cognominant, multò maiores Agonos quàm Larius educat. Indigenæ urbium, quæ ad eius litus sitæ sunt, Aronan, Palenxa, Cornobio, Locarna & Engudre vocatos pisciculos magno prouentu capiunt, media magnitudine inter Larios, & eos ex lacu Luganæ, quos indigenæ urbium nominant Campignon & Buisson. Benacus autem lacus magnitudine insignes Agonos profert. Sed nec Verbani aut Benaci Agoni muria condiri solent ut minores. Est lacus piscosus qui vocatur Grigole, Patauii finitimus, in conspectu montis Celisi non longè à Verona, ad cuius latera Adix amnis influit, Veronam præterlabens, fluitantes sustinens insulas, ut Orcomenus, sphondylio feraces: in eo indigenæ pisciculos capiunt, quos Sardanellas vocant: quorum magna piscatio post hyemem fieri solet (gregales enim sunt) quibus magna etiam dolia complent. Cæterum Agoni omnes squamas habent læui contactu decidentes, tenues, latas & transparentes: corpora argenteo colore nitentia, sed parum nigricant in tergo. Desquamati, supra argentum tersissimum refulgent. Oris rictum habent grandiusculum sine dentibus: pinnam in tergo simplicem, paruam, duas in lateribus sub branchiis, quarum omnium exterius tegumentum spineum in medio crenatum est. Oculos valde grandes proferunt: caudam in penicilli modum discissam: utrinque nonnunquam lituris duabus rotundis ac nigris, interdum pluribus suggillantur in tergo. Lineam sub ventre habent serratam, ad anum desinentem: quam si digito in aduersum confrices, cultri modo acutam percipias. Branchias habent utrinque quatuor, interna parte veluti fimbriatas. Quod etiam Harengis, Celerinis, & id genus piscibus accidit. Cor ut semen Cicerculæ trigonum inter anteriores pinnas sub branchiis occultatum: Hepar subru {306} brum finistro stomachi lateri & œsophago incubans, ipsúmque pylorum amplectens. Stomachi figura in conum turbinatur: à cuius superiore parte pylorus exit, multis apophysibus cæcis ac lonmagis circundatus. Lien dextræ stomachi parti inhæret, ruber: à pyloro intestinum non reflectitur: sed rectà ad anum tendit. Triginta sub ventre ossicula acuta, asperam in hoc pisce lineam constituentia, connumerare potes.