Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Sarachus.
1. Sarachum Epirotæ (vulgus Albanenses vocat) ut et Græci piscem eundem nominant, quem Mediolanenses Agonum. Duo enim tresue lacus sunt in Epiro, in quibus Sarachi capiuntur: quos ubi sale condierint, exiccaverint, et fumo infecerint, Venetias, Anconam, et alio navigiis transuehunt. Quorum eos maxime in pretio habere solent, quos de la Boiane hujus nominis flumine ac lacu cognominant. Horum vero duæ comperiuntur species, alterum minus, alterum autem Clupeæ fere magnitudinis. Minores Sarachi quadrante longiores non sunt, majores pedalem implent longitudinem. Ambo eadem linea sub ventre præditi sunt, qua Clupea insignita est. Sunt ex Græcis qui Sarachos vulgo Stauridas vocent.