Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Sarachus.
1. Sarachum Epirotæ (vulgus Albanenses vocat) ut & Græci piscem eundem nominant, quem Mediolanenses Agonum. Duo enim trésue lacus sunt in Epiro, in quibus Sarachi capiuntur: quos ubi sale condierint, exiccauerint, & fumo infecerint, Venetias, Anconam, & aliò nauigiis transuehunt. Quorum eos maximè in pretio habere solent, quos de la Boiane huius nominis flumine ac lacu cognominant. Horum verò duæ comperiuntur species, alterum minus, alterum autem Clupeæ ferè magnitudinis. Minores Sarachi quadrante longiores non sunt, maiores pedalem implent longitudinem. Ambo eadem linea sub ventre præditi sunt, qua Clupea insignita est. Sunt ex Græcis qui Sarachos vulgò Stauridas vocent.