Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Trichis, Gallis Pulchella.
1. Trichidem antiquorum, Virginis aut Pulchellæ nomine Galli cognoscunt, Pucelle: quod veris initio, dum hujus piscis capturæ dant operam, sine ovis ut plurimum capiatur, vel quod Scombros (quos illi etiam Lenones vocant) proxime subsequatur. Capitur in multis amnibus, ac præcipue {307} Ligeri, contra raptum fluminis. Anglia ex Tamesi Schalde vocat. Harengum grandiorem vix unquam excedit: aut siquando excesserit, appellationem mutat, ac tum quidem, adultæ Alausæ nomen accipit. Nonnulli Pulchellas ab Alausis dividunt: quorum tamen sententia multis argumentis refelli potest. Quidam Galliæ tractus fictas aut fenictes vocant, Andegavi Conversos: et qui Baioniam incolunt, des Gauttes. Sed audi quantum ab harengis dissideant: Harengi corpore et capite latiusculo præditi sunt, labro prominulo: Pulchellæ, oblongiusculo. Punctis harengus caret: Pulchella ternis atque interdum quaternis rotundioribus nigris in lateribus ac tergo utrinque insignitur. Lineam præterea sub ventre ut Celerinus habet asperam, qua etiam Harengus caret. Sed Celerino hamuli rotundi sunt, et fere sub squamis conditi: Pulchellæ vero foris eminent, quemadmodum in Trachuri caudæ lateribus. Trichias, vel (ut Aristoteli placet) Trichæas, cum Pontum ingreditur, videtur quidem ac capitur: sed exiens nusquam adhuc conspectus est.