CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Liparis, Macedoniæ pisculus.

1. Est in Macedonia lacus, quem vulgus Conium vel Limnum Pischiac nuncupare solet: in quo Liparides affatim capiuntur quæ toto habitu Sardinam referrent, nisi ventrem magis in latitudinem distentum haberent. His merito a pinguedine nomen est inditum, quod vel leviori ignis calori appositi pisciculi, toti fere in pinguedinem resoluantur. Caput illis est ut harengis tornatum: labrum tantum inferius asperitate levi denticulatum: laterum, ventris, tergi et caudæ pinnæ ut Sardinis esse solent: lineam quoque sub ventre asperam habent ac transversam, quam piscatores circa anum secant, ut inde humor, qui in ventre continetur, effluat: deinde sale conditas holosceno per oculos trajiciunt, atque ita divendunt. Liparidum captura veris vigore uberior esse solet: sunt enim eo tempore {308} meliores. Levi contactu squamas exuunt: Cutem habent argenteam. Horum pisciculorum ex Conio pago multa scortomata Thessalonicam mittuntur, et ad Chrysitem (quam nunc Siderocapsan vocant) transmittunt: quas illic Harengum gustu æmulari, et ori gratissimas ac delicatissimas esse comperi. Liparis plerunque mixtim cum Lestya ferri consuevit: quæ quanquam multo minor sit, tamen eodem quo Lestya pretio venditur. Ea pars lacus Peschiaci, quæ Conium pagum alluit, Liparidibus tantum scatet: quas eodem fere modo quo Thrissas in palude Mæotide decipere solent, nempe cantu et testarum concrepantium harmonia: ad quam saltantes accurrunt, atque incautæ retia subeunt. Macedones autem scientes Liparides turmatim vagari, retia circumponunt, earumque examen quærunt: quod ubi inuenerint, lintribus obsident: deinde remis aquam quatientes eas terrent, quas pecudum modo, magno grege abigunt, persequunturque quousque in retia inciderint: mox omnes ad litus adducunt.
Liparis Græcis et Latinis. {309}