Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Liparis, Macedoniæ pisculus.
1. Est in Macedonia lacus, quem vulgus Conium vel Limnum Pischiac nuncupare solet: in quo Liparides affatim capiuntur quæ toto habitu Sardinam referrent, nisi ventrem magis in latitudinem distentum haberent. His meritò à pinguedine nomen est inditum, quòd vel leuiori ignis calori appositi pisciculi, toti ferè in pinguedinem resoluantur. Caput illis est ut harengis tornatum: labrum tantùm inferius asperitate leui denticulatum: laterum, ventris, tergi & caudæ pinnæ ut Sardinis esse solent: lineam quoque sub ventre asperam habent ac transuersam, quam piscatores circa anum secant, ut inde humor, qui in ventre continetur, effluat: deinde sale conditas holosceno per oculos traiiciunt, atque ita diuendunt. Liparidum captura veris vigore uberior esse solet: sunt enim eo tempore {308} meliores. Leui contactu squamas exuunt: Cutem habent argenteam. Horum pisciculorum ex Conio pago multa scortomata Thessalonicam mittuntur, & ad Chrysitem (quam nunc Siderocapsan vocant) transmittunt: quas illic Harengum gustu æmulari, & ori gratissimas ac delicatissimas esse comperi. Liparis plerunque mixtim cum Lestya ferri consueuit: quæ quanquam multò minor sit, tamen eodem quo Lestya pretio venditur. Ea pars lacus Peschiaci, quæ Conium pagum alluit, Liparidibus tantùm scatet: quas eodem ferè modo quo Thrissas in palude Mæotide decipere solent, nempe cantu & testarum concrepantium harmonia: ad quam saltantes accurrunt, atque incautæ retia subeunt. Macedones autem scientes Liparides turmatim vagari, retia circumponunt, earúmque examen quærunt: quod ubi inuenerint, lintribus obsident: deinde remis aquam quatientes eas terrent, quas pecudum modo, magno grege abigunt, persequuntúrque quousque in retia inciderint: mox omnes ad litus adducunt.