CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Clupea, seu Alosa.

1. Alosa, Gallice Alose, Chiepa Italis, Lachia Romanis, Latinis Clupea, in Abramidis modum tornata est, nisi corpore esset multo longiore ac crassiore. Lineam asperam, et veluti cultellato mucrone scin dentem gerit: qua (ut Plinius tradit) Attilum ingentem Padi piscem exanimat ea vero acutior est in pusillis piscibus. Permulti contendunt Alosam a Clupea longe diversam esse. Grandes porro et adultæ Alosæ, Thrissæ etiam dicuntur, idque maxime cum ad justam magnitudinem peruenerint. Thrichides vero appellantur diminutiva voce, cum nondum in perfectam molem excreverint: tunc enim magis aristosæ percipiuntur. Nam Thrissæ pulpas habent carnosiores, minusque aristis obseptas. Ascendentes flumina semper capiuntur, nusquam autem descendentes. Aristobolus author est Thrissas ascendere in Nilum, sicuti et Cestres absque Crocodilorum metu. {310}
Θρίσσα Græcis, Clupea Latinis, Alosa Ausonio, Leczia Romanis, Chiepa Italis, Alose Gallis.