Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Clupea, seu Alosa.
1. Alosa, Gallicè Alose, Chiepa Italis, Lachia Romanis, Latinis Clupea, in Abramidis modum tornata est, nisi corpore esset multò longiore ac crassiore. Lineam asperam, & veluti cultellato mucrone scin dentem gerit: qua (ut Plinius tradit) Attilum ingentem Padi piscem exanimat ea verò acutior est in pusillis piscibus. Permulti contendunt Alosam à Clupea longè diuersam esse. Grandes porrò & adultæ Alosæ, Thrissæ etiam dicuntur, ídque maximè cùm ad iustam magnitudinem peruenerint. Thrichides verò appellantur diminutiua voce, cùm nondum in perfectam molem excreuerint: tunc enim magis aristosæ percipiuntur. Nam Thrissæ pulpas habent carnosiores, minúsque aristis obseptas. Ascendentes flumina semper capiuntur, nusquam autem descendentes. Aristobolus author est Thrissas ascendere in Nilum, sicuti & Cestres absque Crocodilorum metu. {310}