CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Plestya.

1. Strimonis amnis accolæ vilem admodum piscem agnoscunt, quem illi vulgò Plestyam nominant: qui & in Macedonia ad Pischiacum lacum plurimus est: quo in loco modò Platanes, modò {311} Plestya, modò Platognia vocatur. Latus piscis est, atque ea forma tornatus, qua Abramidem fluuiatilem conspexisti. Multis spinulis abundat, atque eodem modo holostheno transsuitur ut Liparis, & per paria diuenditur, muria optime maceratus. Frequentes squamas habet, rotundas ac tenues. Tergus eius nigricat, venter candicat. Os non aperit ita grande, quod etiam omnibus dentium rudimentis caret. Metallariis ad Chrysiten (quam Siderocapsan vocant) opportunus est in fodinis. Carne constat dura, stupacea, palato ingrata. Partem eam quæ ab ani pinnula ad caudam fertur, prominentem habet, corpus in Bremmæ fluuiatilis modum compressum.