CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

De Apro pisce.

1. Capros Aristoteli, Plinio Caper, aliis Aper, piscis est quem amnis Achelous gignit, qui nonnunaquam grunnire creditur. Eum primùm apud Epidaurum, quam nunc Ragousam vecchiam vocant, conspexi, Cyprini magnitudine. Hic aliorum piscium more branchias non habet detectas, quanquam quaternas intus conditas ferat, ut Exocetus & Muræna. Os paruum ostendit, in quo dentes albi, humanis æmuli, in gyrum siti sunt. Duas fert in tergo pinnas, quarum prior, fortibus aculeis obfirmatur, quibus audacter, si quos pisces oderit, aggreditur: pelle integitur dura atque aspera, qua ligna expoliri possunt. Squamis caret: Altera pinna tergoris vicenis neruis constat: Corpus habet circinnatum & planum: Lineas fert cancellatas in cute: Unam utrinque gerit in lateribus pinnam: Oculos sursum in capite sitos: Pinnam in cauda rotundam. In summa, piscis hic aliorum non seruat normam. Et quum Capriscus, quem in Trago pisce descripsi, affine nomen habeat cum Capro, cauendum est tamen ne nomenclatura Apri, Capri & Caprisci te decipiat. Illyrii piscium affinitate decepti, piscem istum Chiergner vocant: sed vox ea Sargo debetur. Aper enim Sargi modo corpus torna {312} tum habet. Erit forsitan is quem Athenæus porculum fluuiatilem vocat: quem etiam ex Aristotele vocalem esse tradit.