CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Leuciscus, hoc est, Albicilla seu Albicula.

1. Leuciscus Icesio species est Mugilum: Parisienses Une Vandoise: Ligeris accolæ à mira velocitate, iaculum Un Dard, Angli Daces, Lugdunenses Suiffam vocant: quem optimè ut nos à Squalo distingunt, Insubres Streiam, Vulgus Græcum Leucorinum vocant. Accolæ lacus Bistonii (cuius aqua partim dulcis, partim salsa est) Lilinguam, Huius nondum prouecti piscis, veris initio magnum numerum capiunt & modico sale conspersum atque exiccatum, Byzantium ferunt, vendúntque Maio, Iunio & Iulio mensibus. Corpore longiore & angustiore est quàm Streia. Hunc Romani piscatores à Squalo non distingunt: neque enim adeò exactè pisces fluuiatiles, ut Galli, internoscunt. Etenim Leuciscus aspectu multò hilarior est quàm Squalus, minoribúsque squamis contegitur: Albo colore nitet, & veluti inter squamas striis rectis interstinguitur: Caudam bifurcam & pinnas albas profert, neque ita latas ut Squalus. Nulla habet dentium rudimenta: Linguam albam, branchias utrinque quatuor. Squalus præterea Leucisco maior euadit. Porrò etiam Ablum siue Alburnum simillimum esse videbis Leucisco: tamen est paulò crassiori corpore, & squamis elatioribus, ac labro inferiore melius infarcto. Est etiam nonnihil discriminis in linea quæ utrinque corpus intersecat. Siquidem Leucisco non tam arcuata est, quàm Alburno: & Alburnus rotundiori corporis compage constat, ad Cephalum magis accedente. Leuciscum enim Galenus cum fluuiatili Cephalo componit, ac de Mugilum genere esse ait: suóque tempore Leuciscorum magnam copiam condiri solere, atque in magno haberi pretio. Horum capturam ex Epiri lacubus maiorem fieri diximus, quos Epirotica lingua Scouranicos vocat. Veneti his maximè utuntur, quos ad se nauigio adferri curant: eodémque {314} propè vocabulo utentes Scourancas nominant. Quæ cùm Leucorinis maiores sint: ambo tamen pisces sale conspersi & fumo infecti atque exiccati, ad exteros mitti, ut nostri Harengi soreti, consueuerunt. Quanquam autem Leucisci inter Mugiles adnumerentur, tamen stomachum non habent ita carnosum, peritoneum albissimum, cor trigonum, duos hepatis lobos pallidos, sub quorum dextro fel continetur: Splenem rubrum. Sed & interstitium, quod inter oculos Squali & Leucisci intercedit, discrimen inter utrunque diluet: minor enim in Leucisco est capacitas, & calua rotundior.
Λευκίσκος Græcis, Vandoise vel un Dard Gallis, Daces Anglis, Leucorini vulgo Græco, Lilinga indigenis ad lacum Bistonium, Stregias Insubribus. {315}