Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Leuciscus, hoc est, Albicilla seu Albicula.
1. Leuciscus Icesio species est Mugilum: Parisienses Une Vandoise: Ligeris accolæ a mira velocitate, jaculum Un Dard, Angli Daces, Lugdunenses Suiffam vocant: quem optime ut nos a Squalo distingunt, Insubres Streiam, Vulgus Græcum Leucorinum vocant. Accolæ lacus Bistonii (cujus aqua partim dulcis, partim salsa est) Lilinguam, Hujus nondum provecti piscis, veris initio magnum numerum capiunt et modico sale conspersum atque exiccatum, Byzantium ferunt, venduntque Maio, Junio et Julio mensibus. Corpore longiore et angustiore est quam Streia. Hunc Romani piscatores a Squalo non distingunt: neque enim adeo exacte pisces fluviatiles, ut Galli, internoscunt. Etenim Leuciscus aspectu multo hilarior est quam Squalus, minoribusque squamis contegitur: Albo colore nitet, et veluti inter squamas striis rectis interstinguitur: Caudam bifurcam et pinnas albas profert, neque ita latas ut Squalus. Nulla habet dentium rudimenta: Linguam albam, branchias utrinque quatuor. Squalus præterea Leucisco major evadit. Porro etiam Ablum sive Alburnum simillimum esse videbis Leucisco: tamen est paulo crassiori corpore, et squamis elatioribus, ac labro inferiore melius infarcto. Est etiam nonnihil discriminis in linea quæ utrinque corpus intersecat. Siquidem Leucisco non tam arcuata est, quam Alburno: et Alburnus rotundiori corporis compage constat, ad Cephalum magis accedente. Leuciscum enim Galenus cum fluviatili Cephalo componit, ac de Mugilum genere esse ait: suoque tempore Leuciscorum magnam copiam condiri solere, atque in magno haberi pretio. Horum capturam ex Epiri lacubus majorem fieri diximus, quos Epirotica lingua Scouranicos vocat. Veneti his maxime utuntur, quos ad se navigio adferri curant: eodemque {314} prope vocabulo utentes Scourancas nominant. Quæ cum Leucorinis majores sint: ambo tamen pisces sale conspersi et fumo infecti atque exiccati, ad exteros mitti, ut nostri Harengi soreti, consueverunt. Quanquam autem Leucisci inter Mugiles adnumerentur, tamen stomachum non habent ita carnosum, peritoneum albissimum, cor trigonum, duos hepatis lobos pallidos, sub quorum dextro fel continetur: Splenem rubrum. Sed et interstitium, quod inter oculos Squali et Leucisci intercedit, discrimen inter utrunque diluet: minor enim in Leucisco est capacitas, et calva rotundior.