Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Sueta.
1. Sueta Ferrariensis Leucisco quam Squalo magis similis, semipedalis est, rostro vel ore Lavareti, sed subobtuso, neque ut Squalo in gyrum grandi. Capite acuminato, cauda et branchiis ut Leuciscus. Branchias enim habet parvas, tenuibus fibris constantes: sub quibus mox in ingressu œsophagi seni utrinque dentes comperiuntur, pyxidatim in seinvicem infixi, alioqui maxillæ hujus piscis omni dentium vestigio sunt destitutæ: squamisque est paulo latioribus quam Leuciscus. Peritoneum interna parte ei nigerrimum est, ut in Salpis: cor spongiosum: intestina in multos anfractus circunvoluta: hepar in duos lobos discissum: quorum sinister longius progreditur, et stomachum fouet, quem fere usque ad anum comitatur. Lien lateri sinistro stomachi incumbit. Fel ei est admodum grande. Cœno et spurcitiis vescitur ut Sturio. Adamat flumina quæ magno impetu ex montibus devolvuntur: ideo in Pavera flumine rapidissimo, quod quindecim a Bononia milliaribus, quatuor autem a Modena distat, et in Padum influit, affatim capiuntur