CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Sueta.

1. Sueta Ferrariensis Leucisco quàm Squalo magis similis, semipedalis est, rostro vel ore Lauareti, sed subobtuso, neque ut Squalo in gyrum grandi. Capite acuminato, cauda & branchiis ut Leuciscus. Branchias enim habet paruas, tenuibus fibris constantes: sub quibus mox in ingressu œsophagi seni utrinque dentes comperiuntur, pyxidatim in seinuicem infixi, alioqui maxillæ huius piscis omni dentium vestigio sunt destitutæ: squamísque est paulò latioribus quàm Leuciscus. Peritoneum interna parte ei nigerrimum est, ut in Salpis: cor spongiosum: intestina in multos anfractus circunuoluta: hepar in duos lobos discissum: quorum sinister longius progreditur, & stomachum fouet, quem ferè usque ad anum comitatur. Lien lateri sinistro stomachi incumbit. Fel ei est admodum grande. Cœno & spurcitiis vescitur ut Sturio. Adamat flumina quæ magno impetu ex montibus deuoluuntur: ideo in Pauera flumine rapidissimo, quod quindecim à Bononia milliaribus, quatuor autem à Modena distat, & in Padum influit, affatim capiuntur