CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Salmo vel Sulmo.

1. Salmonem cetaceum piscem dicere poteris, si quidem ad ejus solam magnitudinem aduertas: ut plurimum enim cubitorum longitudinem, crurisque crassitudinem æquat: squamis tamen est pro corporis ratione admodum tenuibus: quæ maculis per totam cutem conspersæ, orbiculos ruffo ac luteos referunt. Miror piscem hunc vulgo tantopere cognitum Græco nomine carere. Paruam in medio tergore pinnulam habet, et ab ano sub cauda rursus aliam carneam ac pinguem. Caudæ autem pinna subrotunda est: porro quatuor aliarum pinnularum, quas sub ventre gerit, duæ sub branchiis positæ sunt, aliæ ventri incumbunt, ei oppositæ, quam in dorso sitam esse diximus. Lineam utrinque in lateribus recta a branchiis ad caudam deductam habet. Pinnulas luteis et rubris maculis, ut reliquum corpus distinctas. Dentium illi (præter aliorum fluvialium morem) sunt quatuor ordines in palato, ut serpenti Cerasto: lingua quoque dentibus hamatis exasperata, exertosque ostendit maxillæ inferioris dentes, plures quidem quam superioris: branchias ad radices linguæ utrinque quaternas: stomachum in longitudinem protensum, pro tanto corpore valde angustum: hepatis unicum tantum lobum pallidum, stomacho assidentem, ad sinistram inclinatum, de quo fellis vesicula ex viridi {278} in nigrum abiens, dependet: lienem atrum veluti sanguine suffusum, apophyses in pyloro pene innumeras. Ausonius,
Nec te puniceo rutilantem viscere SalmoTransierim.
2. Magnus est in Sequanæ ac Lygeris ostiis, in quibus e mari exiliens cum Alosis repurgatur, ac delicatior fit. Maior ad Tamesim Britannicum, qui Londinum alluit: sed illi Salmonem in longum per medium, nos commodius in transversum dissecamus atque apparamus. Salitum quoque oleo atque aceto conspersum gratissimo sapore comedimus. Recens per hyemem ac verna jejunia saccaro ac cinamomo conditus et cariophylo pertusus, ditiorum mensas honorare solet.
3. Est et alius prægrandis Salmo (fœminam esse autumant) quem vulgus Gallicum ab ejus ore prægrandi Beccard vocare solet. Alii a ferendis ovis Bortiere. Differt is a mare Salmone, quod labrum inferius in hami modum aduncum habeat. In superiore enim labro foramen est ad palatum tendens, in quod hamus maxillæ inferioris se recipit, pyxidatimque in tubi modum insinuatur. Crebrioribus quam Sulmo mas, iisque subrubris ac rufis orbiculis in cute variegatur, atque in Lepradis modum multis coloribus suggillatur. Linguam habet truttarum more albam, multisque denticulis obseptam: cujus radices in quaternas utrinque branchias finduntur: palatum quatuor dentium ordinibus insignitum: Oculos cæsios, rotundos: ad quorum fontes paulo inferius utrinque duo insunt: oramina ad olfactum. Pinnæ laterum tergoris et caudæ cum mare conueniunt. Una capi solent, atque eodem modo in fluviis et in mari versari. Cæterum Salmonis fœminæ capitis et oris iconem tantum hic adposuimus: reliqua enim notiora esse puto, quam ut ad oculum ostendi debeant. {279}
Caput Salmonis fœminæ. {280}