CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Salmo vel Sulmo.

1. Salmonem cetaceum piscem dicere poteris, si quidem ad eius solam magnitudinem aduertas: ut plurimùm enim cubitorum longitudinem, crurísque crassitudinem æquat: squamis tamen est pro corporis ratione admodum tenuibus: quæ maculis per totam cutem conspersæ, orbiculos ruffo ac luteos referunt. Miror piscem hunc vulgo tantopere cognitum Græco nomine carere. Paruam in medio tergore pinnulam habet, & ab ano sub cauda rursus aliam carneam ac pinguem. Caudæ autem pinna subrotunda est: porrò quatuor aliarum pinnularum, quas sub ventre gerit, duæ sub branchiis positæ sunt, aliæ ventri incumbunt, ei oppositæ, quam in dorso sitam esse diximus. Lineam utrinque in lateribus rectà à branchiis ad caudam deductam habet. Pinnulas luteis & rubris maculis, ut reliquum corpus distinctas. Dentium illi (præter aliorum fluuialium morem) sunt quatuor ordines in palato, ut serpenti Cerasto: lingua quoque dentibus hamatis exasperata, exertósque ostendit maxillæ inferioris dentes, plures quidem quàm superioris: branchias ad radices linguæ utrinque quaternas: stomachum in longitudinem protensum, pro tanto corpore valde angustum: hepatis unicum tantùm lobum pallidum, stomacho assidentem, ad sinistram inclinatum, de quo fellis vesicula ex viridi {278} in nigrum abiens, dependet: lienem atrum veluti sanguine suffusum, apophyses in pyloro penè innumeras. Ausonius,
Nec te puniceo rutilantem viscere SalmoTransierim.
2. Magnus est in Sequanæ ac Lygeris ostiis, in quibus è mari exiliens cum Alosis repurgatur, ac delicatior fit. Maior ad Tamesim Britannicum, qui Londinum alluit: sed illi Salmonem in longum per medium, nos commodius in transuersum dissecamus atque apparamus. Salitum quoque oleo atque aceto conspersum gratissimo sapore comedimus. Recens per hyemem ac verna ieiunia saccaro ac cinamomo conditus & cariophylo pertusus, ditiorum mensas honorare solet.
3. Est & alius prægrandis Salmo (fœminam esse autumant) quem vulgus Gallicum ab eius ore prægrandi Beccard vocare solet. Alii à ferendis ouis Bortiere. Differt is à mare Salmone, quòd labrum inferius in hami modum aduncum habeat. In superiore enim labro foramen est ad palatum tendens, in quod hamus maxillæ inferioris se recipit, pyxidatímque in tubi modum insinuatur. Crebrioribus quàm Sulmo mas, iísque subrubris ac rufis orbiculis in cute variegatur, atque in Lepradis modum multis coloribus suggillatur. Linguam habet truttarum more albam, multísque denticulis obseptam: cuius radices in quaternas utrinque branchias finduntur: palatum quatuor dentium ordinibus insignitum: Oculos cæsios, rotundos: ad quorum fontes paulò inferius utrinque duo insunt: oramina ad olfactum. Pinnæ laterum tergoris & caudæ cum mare conueniunt. Unà capi solent, atque eodem modo in fluuiis & in mari versari. Cæterùm Salmonis fœminæ capitis & oris iconem tantùm hîc adposuimus: reliqua enim notiora esse puto, quàm ut ad oculum ostendi debeant. {279}
Caput Salmonis fœminæ. {280}