CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Squalus.

1. Veneti et Romani Squalum vocant, quem piscem Insubres Cavedanum, Placentini et his finitimi Cavezale, Parisienses Testardum, alii Un Chevesne, Lugdunenses Un Musnier, provisores aulici Un Vilain, alii Calliastro, Cenomani et Andegavenses Un Chouan, vel Un Testard, Angli Chieuen vel Polards appellant, quorum nominum bona pars a capite, quod crassiusculum hic piscis habet, profecta est. Eum nondum adultum. Gaverum Romæ vocari audivi. In morem Cephali extuberat. Cum autem Cepha {316} lorum quatuor sint genera (ut Icesio placet) quorum omnium deterrimus est is qui Chelon sive Bacchus appellatur, nos non sine ratione eum quarto Cephalorum generi adscribi debere existimamus. Siquidem hic Cephalum capitis effigie, ipsoque adeo colore refert, atque omnium Cephalorum magis est insuavis: unde Villanum aut vilem aulici ichthiopolæ commode nominarunt. De hoc meminit Ausonius, cum de Thedone scribit,
Et nullo spinæ nociturus acumine Thedo.
2. Cæterum genuina Testardi appellatio, Gallica quidem est, ad Thedonem nonnihil alludens, sed Chevinæi magis Anglica est, ad majores pisces hujus generis pertinens. Minores enim palmum non excedentes Polards: paulo autem majores Chius vocant. Pedales enim sunt, et persæpe longiores, hoc a Mugilibus differentes, quod Mugiles duas ferant in tergo pinnas, hi vero unicam tantum eo loci parvam, duas in lateribus, ac rursus utrinque unam: duas rursus sub ventre, superiori oppositas, caudam bifurcam. Leucisco prorsus persimilis esset, nisi squamis paulo latioribus contegeretur. Cervicem et calvam quodammodo planam habet ut Mugil: patulas nares, inferius labrum admodum grande. Os dentibus vacuum: pupillam in medio oculi nigram, quarum iris lucida plurimum apparet. Caveto autem ne pro Squalo Scarum proferas. Est enim is idem qui et supra Scatina dictus est.