CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Squalus.

1. Veneti & Romani Squalum vocant, quem piscem Insubres Cauedanum, Placentini & his finitimi Cauezale, Parisienses Testardum, alii Un Cheuesne, Lugdunenses Un Musnier, prouisores aulici Un Vilain, alii Calliastro, Cenomani & Andegauenses Un Chouan, vel Un Testard, Angli Chieuen vel Polards appellant, quorum nominum bona pars à capite, quod crassiusculum hic piscis habet, profecta est. Eum nondum adultum. Gauerum Romæ vocari audiui. In morem Cephali extuberat. Cùm autem Cepha {316} lorum quatuor sint genera (ut Icesio placet) quorum omnium deterrimus est is qui Chelon siue Bacchus appellatur, nos non sine ratione eum quarto Cephalorum generi adscribi debere existimamus. Siquidem hic Cephalum capitis effigie, ipsóque adeò colore refert, atque omnium Cephalorum magis est insuauis: unde Villanum aut vilem aulici ichthiopolæ commodè nominarunt. De hoc meminit Ausonius, cùm de Thedone scribit,
Et nullo spinæ nociturus acumine Thedo.
2. Cæterum genuina Testardi appellatio, Gallica quidem est, ad Thedonem nonnihil alludens, sed Cheuinæi magis Anglica est, ad maiores pisces huius generis pertinens. Minores enim palmum non excedentes Polards: paulò autem maiores Chius vocant. Pedales enim sunt, & persæpe longiores, hoc à Mugilibus differentes, quòd Mugiles duas ferant in tergo pinnas, hi verò unicam tantùm eo loci paruam, duas in lateribus, ac rursus utrinque unam: duas rursus sub ventre, superiori oppositas, caudam bifurcam. Leucisco prorsus persimilis esset, nisi squamis paulò latioribus contegeretur. Ceruicem & caluam quodammodo planam habet ut Mugil: patulas nares, inferius labrum admodum grande. Os dentibus vacuum: pupillam in medio oculi nigram, quarum iris lucida plurimùm apparet. Caueto autem ne pro Squalo Scarum proferas. Est enim is idem qui & suprà Scatina dictus est.