CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Sargus qui et Cephalus, et Gardonus.

1. Sani piscis cognomen suo Gardono Galli tribuunt, quem Romani piscatores, atque adeò reliquum Italorum vulgus Lascam, Angli Roscies, Placentini Agullam, Mediolanenses Oladigam, alii Ocradigam vocant. Cùm itaque Gardonum istum ubique prouenire, & Cephalum Sargoni formam retinere videam, facilè quidem in eam sententiam inclinaui, ut Gardonum seu Lascam crederem Sar {317} gonem Cephalum ab Aristotele vocatum esse. Nam quum duo potissimùm sint Mugilum marinorum genera, Cephalus & νήστης, id est ieiunus (ut Dorioni placet) reliquæ species fluuiatiles aut lacustres esse censentur: quo in numero sunt Sargones Cephali, latiore forma quàm alii præditi: unde Sargi, vel (ut Theodoro placet) Sargones vocati sunt, nunquam ad Cyprini magnitudinem accedentes. Pinnulam tenuem unicam in tergoris iugo, non autem longam (ut Cyprinus) gerunt: cætera ut Squalus. Sed est corpore compressiore, & magis recurto, pinnásque subrubras habet. Parui Gardoni pinnam caudæ longiorem exerunt, quàm Leucisci: & antequam in extremum pinnæ (quæ bifurcata est) desinant, rotundantur. Latiusculis squamis conteguntur, ipsóque capite magis ad Leuciscum quàm ad Squalum accedunt. Oblongius & paulò crassius habent corpus quàm Abramis, súntque tergore quàm Squali magis nigricante, & auri colorem referente. Porrò piscatoribus Romanis Reuillonorum vox paruos Gardonos exprimit: reliquos autem mixtim pisciculos fricturam vocant. In Ambra Melignanum alluente, plurimus est hic piscis, quem eò loci Oradigam vocant, Mediolanenses Oladigam, alibi Doradam, quòd in eo tractu huius caput aureo colore fulgeat. Sed & Perusinus Italiæ lacus, omnium longè delicatissimos huius generis pisces proferre solet.