Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Sargus qui et Cephalus, et Gardonus.
1. Sani piscis cognomen suo Gardono Galli tribuunt, quem Romani piscatores, atque adeo reliquum Italorum vulgus Lascam, Angli Roscies, Placentini Agullam, Mediolanenses Oladigam, alii Ocradigam vocant. Cum itaque Gardonum istum ubique provenire, et Cephalum Sargoni formam retinere videam, facile quidem in eam sententiam inclinavi, ut Gardonum seu Lascam crederem Sar {317} gonem Cephalum ab Aristotele vocatum esse. Nam quum duo potissimum sint Mugilum marinorum genera, Cephalus et νήστης, id est jejunus (ut Dorioni placet) reliquæ species fluviatiles aut lacustres esse censentur: quo in numero sunt Sargones Cephali, latiore forma quam alii præditi: unde Sargi, vel (ut Theodoro placet) Sargones vocati sunt, nunquam ad Cyprini magnitudinem accedentes. Pinnulam tenuem unicam in tergoris jugo, non autem longam (ut Cyprinus) gerunt: cætera ut Squalus. Sed est corpore compressiore, et magis recurto, pinnasque subrubras habet. Parui Gardoni pinnam caudæ longiorem exerunt, quam Leucisci: et antequam in extremum pinnæ (quæ bifurcata est) desinant, rotundantur. Latiusculis squamis conteguntur, ipsoque capite magis ad Leuciscum quam ad Squalum accedunt. Oblongius et paulo crassius habent corpus quam Abramis, suntque tergore quam Squali magis nigricante, et auri colorem referente. Porro piscatoribus Romanis Revillonorum vox parvos Gardonos exprimit: reliquos autem mixtim pisciculos fricturam vocant. In Ambra Melignanum alluente, plurimus est hic piscis, quem eo loci Oradigam vocant, Mediolanenses Oladigam, alibi Doradam, quod in eo tractu hujus caput aureo colore fulgeat. Sed et Perusinus Italiæ lacus, omnium longe delicatissimos hujus generis pisces proferre solet.