Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Abramis fluuiatilis.
1. Abramidem Galli atque Angli Græcam dictionem secuti Une Bresme, Placentini Arbolicam, Itali Scardolam siue Scardam, Veneti Russatam vocauerunt. Latior & planior est piscis quàm Lasca: cuius generis qui mediocri sunt magnitudine, LutetiæHaseaux nuncupantur. Mihi sanè Plestyæ (de quibus iam antè diximus) huius piscium notas habere videntur: quarum color corporis albicat, & tota mole compressæ apparent. Oculorum pupilla non est ut in aliis nigra, sed veluti crystallina: iris ve {318} rò albissima, ac tredecim squamarum ordines utrinque in lateribus habent.
2. Est & alius piscis Abramidi simillimus, paulò tamen minor ac vilior, quem Galli Une Rosse (quasi vetulam Abramidem) Angli Roche vocant: húncque Abramidis Spurium esse autumant. Is nigricat in tergore Gardonis modo: pinnas quoque rubras habet. Sed quum Abramidi id non accidat, meritò ab Abramide diuersus esse iudicabitur. Corpus habet crassiusculum: caput quoque ad Gardonem potius, quàm ad Squalum accedens, leui rubore suffusum: Squamas aspectu tristiore: vilísque est apud piscatores ac vulgus pretii, carnísque insulsæ.