Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Abramis fluviatilis.
1. Abramidem Galli atque Angli Græcam dictionem secuti Une Bresme, Placentini Arbolicam, Itali Scardolam sive Scardam, Veneti Russatam vocaverunt. Latior et planior est piscis quam Lasca: cujus generis qui mediocri sunt magnitudine, LutetiæHaseaux nuncupantur. Mihi sane Plestyæ (de quibus jam ante diximus) hujus piscium notas habere videntur: quarum color corporis albicat, et tota mole compressæ apparent. Oculorum pupilla non est ut in aliis nigra, sed veluti crystallina: iris ve {318} ro albissima, ac tredecim squamarum ordines utrinque in lateribus habent.
2. Est et alius piscis Abramidi simillimus, paulo tamen minor ac vilior, quem Galli Une Rosse (quasi vetulam Abramidem) Angli Roche vocant: huncque Abramidis Spurium esse autumant. Is nigricat in tergore Gardonis modo: pinnas quoque rubras habet. Sed quum Abramidi id non accidat, merito ab Abramide diversus esse judicabitur. Corpus habet crassiusculum: caput quoque ad Gardonem potius, quam ad Squalum accedens, levi rubore suffusum: Squamas aspectu tristiore: vilisque est apud piscatores ac vulgus pretii, carnisque insulsæ.