CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Alburnus.

1. Gallica appellatio Abli seu Ablette quodammodo ad eum quem Ausonius Alburnum vocat, alludit. Hunc Placentini Arbolinum vel Arborinum, ut & Mediolanenses, nominant. Ego circa Versellas in amne Lagogna Ticinum influente Scauardinum à piscatoribus audiui appellari: Angli Bleis nominant. Affatim in Pado capiuntur: à quibusdam Agulla dicitur. Ferrarienses non alia appellatione cum exprimunt, quàm Pesquerel vel Stregiæ: cùm tamen Stregia alibi sit idem quod Leuciscus. Argenteis tegitur squamis, ac tenuibus: cuius tamen dorsum paululum opacatur. Sex digitos longus est: quam mensuram rarò excedit: ex SequanaEpelano est simillimus: víxque ad duorum digitorum latitudinem extenditur. Lineam habet utrinque arcuatam, quæ eius latera diuidit. Nare est parum resima. Mihi negarunt piscatores Mediolanenses Arborinum felle præditum esse: quod ex ipsa dissectione postea comperi. Alburnum, ut reor, ab albedine vocauerunt, quemadmodum & Albicillum quem in Leucisco iam descripsi. Ausonius,
Quis non & virides volgi solatia Tincas {319} Norit, & Alburnos prædam puerilibus hamis.
Alburnus Latinis, Ablette ou Able Gallis, Arborinus vel Arbolinus Placentinis & Mediolanensibus, Scauerdin Versellensibus, Bleys Anglis, Agulla accolis Padi, Pesquerel Ferrariensibus.