Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Alburnus.
1. Gallica appellatio Abli seu Ablette quodammodo ad eum quem Ausonius Alburnum vocat, alludit. Hunc Placentini Arbolinum vel Arborinum, ut & Mediolanenses, nominant. Ego circa Versellas in amne Lagogna Ticinum influente Scauardinum à piscatoribus audiui appellari: Angli Bleis nominant. Affatim in Pado capiuntur: à quibusdam Agulla dicitur. Ferrarienses non alia appellatione cum exprimunt, quàm Pesquerel vel Stregiæ: cùm tamen Stregia alibi sit idem quod Leuciscus. Argenteis tegitur squamis, ac tenuibus: cuius tamen dorsum paululum opacatur. Sex digitos longus est: quam mensuram rarò excedit: ex SequanaEpelano est simillimus: víxque ad duorum digitorum latitudinem extenditur. Lineam habet utrinque arcuatam, quæ eius latera diuidit. Nare est parum resima. Mihi negarunt piscatores Mediolanenses Arborinum felle præditum esse: quod ex ipsa dissectione postea comperi. Alburnum, ut reor, ab albedine vocauerunt, quemadmodum & Albicillum quem in Leucisco iam descripsi. Ausonius,
Quis non & virides volgi solatia Tincas {319} Norit, & Alburnos prædam puerilibus hamis.