Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Alburnus.
1. Gallica appellatio Abli seu Ablette quodammodo ad eum quem Ausonius Alburnum vocat, alludit. Hunc Placentini Arbolinum vel Arborinum, ut et Mediolanenses, nominant. Ego circa Versellas in amne Lagogna Ticinum influente Scavardinum a piscatoribus audivi appellari: Angli Bleis nominant. Affatim in Pado capiuntur: a quibusdam Agulla dicitur. Ferrarienses non alia appellatione cum exprimunt, quam Pesquerel vel Stregiæ: cum tamen Stregia alibi sit idem quod Leuciscus. Argenteis tegitur squamis, ac tenuibus: cujus tamen dorsum paululum opacatur. Sex digitos longus est: quam mensuram raro excedit: ex SequanaEpelano est simillimus: vixque ad duorum digitorum latitudinem extenditur. Lineam habet utrinque arcuatam, quæ ejus latera dividit. Nare est parum resima. Mihi negarunt piscatores Mediolanenses Arborinum felle præditum esse: quod ex ipsa dissectione postea comperi. Alburnum, ut reor, ab albedine vocaverunt, quemadmodum et Albicillum quem in Leucisco jam descripsi. Ausonius,
Quis non et virides volgi solatia Tincas {319} Norit, et Alburnos prædam puerilibus hamis.