Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Lochia, pisciculus.
1. Delicatissimus etiam est saxatilis pisciculus ubique frequentissimus, quem Galli Une Loche, Me {320} diolanenses Usel, Placentini & Parmesani Gousangle, Locham Romani piscatores, alii Morellam vocant. Quod postremum nostro Veroni fluuiatili magis debetur: Lodenses Zedole, Ferrarienses Squaiola nominant. In Rifileto amne (finitimo urbis Italiæ cui nomen est Ciuita de Castella) Lopole vocantur. Duo sunt horum genera: quorum quæ Gallis Loche Franche dicitur, palato quidem delicatior est: quæ verò cœnosum limosúmque tractum incolit, crasso & obeso corpore constans, atque ob id pinguis Lochia cognominatur: valetudinariis admodum perniciosa est. Cæterum Lochias quidam Galli nominare malunt des Perces, quòd cùm riuulorum indigenæ oblongo, tereti ac lubrico sint corpore, petras videantur perforare: Duos enim habent in branchiis aculeos, utrinque unum ad caudam spectantes, dentium cerastis longitudine, quibus sese impellunt, ut minima inter lapides foraminula subeant. Viuax est admodum pisciculus, minoris digiti crassitudinem non excedens. Pinguis verò Lochia, indicis digiti crassitudine est, quinque digitos longa, tota lituris seu punctis distincta: notásque in tergore & lateribus habet, nunc grandes, nunc paruas ac nigricantes, quibus ipsa etiam quodammodo pulla apparet: sed ventre est candido. Pinnam utrinque unam in lateribus gerit: item sub ventre duas: in tergore verò summo unam admodum paruam, item sub cauda ad anum alteram. Pinna caudæ rotunda est: reliquæ omnes transparentes, obtusæ & latæ. Cirrhis quaternis, duobus (barbi modo) tanquam mystacibus insignis est. Os habet paruum sub longo naso: eiúsque intestinum statim à stomacho (quem hepar fouet) recta per ventrem ad anum ducitur. Fel dextro hepatis lobo adsutum: Lienem insignem, & rubrum habet. Cor sub branchiis, suo pericardio obuolutum. Oua singulari vesicula, ut aliis piscibus bicorni folliculo conclusa.