CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Lochia, pisciculus.

1. Delicatissimus etiam est saxatilis pisciculus ubique frequentissimus, quem Galli Une Loche, Me {320} diolanenses Usel, Placentini et Parmesani Gousangle, Locham Romani piscatores, alii Morellam vocant. Quod postremum nostro Veroni fluviatili magis debetur: Lodenses Zedole, Ferrarienses Squaiola nominant. In Rifileto amne (finitimo urbis Italiæ cui nomen est Civita de Castella) Lopole vocantur. Duo sunt horum genera: quorum quæ Gallis Loche Franche dicitur, palato quidem delicatior est: quæ vero cœnosum limosumque tractum incolit, crasso et obeso corpore constans, atque ob id pinguis Lochia cognominatur: valetudinariis admodum perniciosa est. Cæterum Lochias quidam Galli nominare malunt des Perces, quod cum rivulorum indigenæ oblongo, tereti ac lubrico sint corpore, petras videantur perforare: Duos enim habent in branchiis aculeos, utrinque unum ad caudam spectantes, dentium cerastis longitudine, quibus sese impellunt, ut minima inter lapides foraminula subeant. Vivax est admodum pisciculus, minoris digiti crassitudinem non excedens. Pinguis vero Lochia, indicis digiti crassitudine est, quinque digitos longa, tota lituris seu punctis distincta: notasque in tergore et lateribus habet, nunc grandes, nunc parvas ac nigricantes, quibus ipsa etiam quodammodo pulla apparet: sed ventre est candido. Pinnam utrinque unam in lateribus gerit: item sub ventre duas: in tergore vero summo unam admodum parvam, item sub cauda ad anum alteram. Pinna caudæ rotunda est: reliquæ omnes transparentes, obtusæ et latæ. Cirrhis quaternis, duobus (barbi modo) tanquam mystacibus insignis est. Os habet parvum sub longo naso: ejusque intestinum statim a stomacho (quem hepar fouet) recta per ventrem ad anum ducitur. Fel dextro hepatis lobo adsutum: Lienem insignem, et rubrum habet. Cor sub branchiis, suo pericardio obuolutum. Oua singulari vesicula, ut aliis piscibus bicorni folliculo conclusa.