Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De Boeta seu Gobio fluviatili.
1. Pisciculum alium fluviatilem Parisienses Gouion, Lugdunenses Goifor n , Lodi accolæ Grison appel {321} lant: qui aliquibus Moline, Placentinis Varon, Mediolanensibus Vairon dicitur. Etenim quem nos Gallice Veron vocamus, illi Esbrefon, Hetrusci Jonctium appellant. Vulgus Italicum ad mare positum nullum agnoscit Gobionem fluviatilem sub nomine Gobii, quod neque olim Latini et Græci, imo nusquam Gobionis fluviatilis meminerunt prisci. Nam etsi e Gobionibus dixerint quosdam in fluviorum ostiis aut paludibus victitare, tamen semper de marinis intellectum est. Fluuiatilis sic est ubique promiscuus, ut non alter frequentior piscis, aut magis plebejus occurrat. Itaque de illo Gobione agimus, quem Ausonius Barbis insignitum hoc carmine notavit,
Propexitque jubas imitatus Gobio Barbi.
2. De marino minime intellexit: siquidem ille barbis caret. Porro Gobii fluviatiles retinent in popinis Gallicis claritatem, quam eis idem poeta tribuit,
Gobio non major geminis sine pollice palmis
Præpinguis, teres, ovipara congestior aluo.
3. Romani pisciculorum minutorum nullum habent discrimen, omnesque mixtim conchulis exceptos divendunt, et Morellos nominant. Porro noster hic Gobius calvariis bubulis in aqua proiectis oblectatur, illicque degit: quod scientes Ligeris accolæ, boum calvarias studiose adservant, quibus in Ligerim immersis Gobios alliciunt, quo facilius eos postea capiant. Quemadmodum autem duo sunt in mari Gobiorum genera nominibus distincta, sic altera etiam est Gobii fluviatilis species a superiore dissidens, de qua sequenti capite docebitur.