Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De Boeta seu Gobio fluuiatili.
1. Pisciculum alium fluuiatilem Parisienses Gouion, Lugdunenses Goiforn, Lodi accolæ Grison appel {321} lant: qui aliquibus Moline, Placentinis Varon, Mediolanensibus Vairon dicitur. Etenim quem nos Gallicè Veron vocamus, illi Esbrefon, Hetrusci Ionctium appellant. Vulgus Italicum ad mare positum nullum agnoscit Gobionem fluuiatilem sub nomine Gobii, quod neque olim Latini & Græci, imò nusquam Gobionis fluuiatilis meminerunt prisci. Nam etsi è Gobionibus dixerint quosdam in fluuiorum ostiis aut paludibus victitare, tamen semper de marinis intellectum est. Fluuiatilis sic est ubique promiscuus, ut non alter frequentior piscis, aut magis plebeius occurrat. Itaque de illo Gobione agimus, quem Ausonius Barbis insignitum hoc carmine notauit,
Propexítque iubas imitatus Gobio Barbi.
2. De marino minimè intellexit: siquidem ille barbis caret. Porrò Gobii fluuiatiles retinent in popinis Gallicis claritatem, quam eis idem poëta tribuit,
Gobio non maior geminis sine pollice palmis
Præpinguis, teres, ouipara congestior aluo.
3. Romani pisciculorum minutorum nullum habent discrimen, omnésque mixtim conchulis exceptos diuendunt, & Morellos nominant. Porrò noster hic Gobius caluariis bubulis in aqua proiectis oblectatur, illícque degit: quod scientes Ligeris accolæ, boum caluarias studiosè adseruant, quibus in Ligerim immersis Gobios alliciunt, quò facilius eos postea capiant. Quemadmodum autem duo sunt in mari Gobiorum genera nominibus distincta, sic altera etiam est Gobii fluuiatilis species à superiore dissidens, de qua sequenti capite docebitur.