Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Phoxinus, qui vulgo Veronus.
1. Pisciculum inter cæteros magis varium Galli Veronum vocant, Angli Menoz, Romani Morelle, Florentia a maculosa cute Pardellum, Mediolanenses Esbrefon, alibi Sanguinerol, cujusmodi ad oras Sesiæ Seruæ et Lenæ reperiuntur. Hunc etiam vulgo Freguereul et Fregueu vocare solent. Crediderim autem Fregaroli nomen huic inditum esse, quod fere semper ovis prægnans sit: atque ob id Phoxinum Aristotelis esse autumo, qui statim fere, ubi natus est, ovis refertus esse vel absque coitu deprehenditur. Squamis caret, atque albus esset, nisi punctis nigris et tenuissimis lituris sugillaretur: ex quo eum Romæ Morellum vocant. Pinnæ laterum multum ad ventrem tendunt: quarum radices quæ corpus pertingunt, rubro sunt colore suffusæ, inde Sanguinaria dicta. Nigricat quoque in tergoribus per intervalla. Linea quæ latera utrinque secat, arcuata quidem est, sed non tantum quantum Borfolis. Albicat sub ventre. Pariunt Phoxini (inquit Aristoteles) ut Percæ in arundinetis, ac fluviorum et lacuum paludibus, quas προλιμνάδας vocant, quæ prope fluvios et lacus stagnant. {323}
Veronus Gallis, Menoz Anglis, Morellæ Romanis, Pardillæ Florentinis, Esbrefon Mediolanensibus, Sanguinerol aliis Insubribus.