Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Phoxinus, qui vulgò Veronus.
1. Pisciculum inter cæteros magis varium Galli Veronum vocant, Angli Menoz, Romani Morelle, Florentia à maculosa cute Pardellum, Mediolanenses Esbrefon, alibi Sanguinerol, cuiusmodi ad oras Sesiæ Seruæ & Lenæ reperiuntur. Hunc etiam vulgò Freguereul & Fregueu vocare solent. Crediderim autem Fregaroli nomen huic inditum esse, quòd ferè semper ouis prægnans sit: atque ob id Phoxinum Aristotelis esse autumo, qui statim ferè, ubi natus est, ouis refertus esse vel absque coitu deprehenditur. Squamis caret, atque albus esset, nisi punctis nigris & tenuissimis lituris sugillaretur: ex quo eum Romæ Morellum vocant. Pinnæ laterum multùm ad ventrem tendunt: quarum radices quæ corpus pertingunt, rubro sunt colore suffusæ, inde Sanguinaria dicta. Nigricat quoque in tergoribus per interualla. Linea quæ latera utrinque secat, arcuata quidem est, sed non tantùm quantum Borfolis. Albicat sub ventre. Pariunt Phoxini (inquit Aristoteles) ut Percæ in arundinetis, ac fluuiorum & lacuum paludibus, quas προλιμνάδας vocant, quæ prope fluuios & lacus stagnant. {323}
Veronus Gallis, Menoz Anglis, Morellæ Romanis, Pardillæ Florentinis, Esbrefon Mediolanensibus, Sanguinerol aliis Insubribus.