Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Epelanus Sequanæ.
1. Epelanum Sequanicum Lutetiæ frequentem, quasi excellanum, a præstantia qua cæteros sui generis pisciculos excedit, Ferrarienses Borbolum vocant, Alburno simillimum, atque hoc tantum ab eo dissidentem, quod rufas radices pinnarum Gardonis et Veronis modo habet, ac lineam quæ latera ejus secat, versus caudam admodum inflexam et velut arcuatam. Quinque digitorum longitudinem, pollicis latitudinem interdum exuperat. Pisciculus est odoratus, de bonitate et principatu cum aliis omnibus contendens. Rothomagenses Ouellam eo argumento nominant, quod semper ovis prægnans sit. Epelanum si suas squamas habentem conspicias, præ nimia albedinis tersitudine tibi refulgere {324} videbitur. Squamis autem exutus, tergus ostendit variis coloribus emicans in iridis aut arcus cælestis morem.