Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Epelanus Sequanæ.
1. Epelanum Sequanicum Lutetiæ frequentem, quasi excellanum, à præstantia qua cæteros sui generis pisciculos excedit, Ferrarienses Borbolum vocant, Alburno simillimum, atque hoc tantùm ab eo dissidentem, quòd rufas radices pinnarum Gardonis & Veronis modo habet, ac lineam quæ latera eius secat, versus caudam admodum inflexam & velut arcuatam. Quinque digitorum longitudinem, pollicis latitudinem interdum exuperat. Pisciculus est odoratus, de bonitate & principatu cum aliis omnibus contendens. Rothomagenses Ouellam eo argumento nominant, quòd semper ouis prægnans sit. Epelanum si suas squamas habentem conspicias, præ nimia albedinis tersitudine tibi refulgere {324} videbitur. Squamis autem exutus, tergus ostendit variis coloribus emicans in iridis aut arcus cælestis morem.