CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Tinca.

1. Tinca Italis & Latinis, Gallis Tenche dicitur. Nam ubique suam appellationem constantissimè retinuit. Popularis est piscis ac cœnosus: qui quum ubique frequens sit, mirum est, quòd à priscis Romanis nullum nomen habuerit. Virides (inquit Ausonius) vulgi solatia Tincæ. Fullonem Aristotelis esse crediderim. Gregalis est Fullo (inquit ille) & partus tempore petit litora tranquilliora. Fullo autem dictus piscis, quòd eius decoctum detergendis lanæ sordibus inseruiat. Dorioni γναφεὺς vocatur: cuius decocto (inquit) macula omnis sordésue eluitur. Quod nostri vulgi plerisque pro magno arcano habetur. Tinca Phycidi usqueadeò similis est, ut vulgus Phycidem Tincam marinam vocet. Viridanti est squamarum colore, quas olida uligine obsessas habet, seu mucore lento viscosas: adeò tamen tenues, ut meritò iis carere dixeris. Singularem in tergore pinnam habet, eámque paruam: quaternas sub ventre, & caudam rotundam. Os nulla dentium asperitate communitum. Tergus & totum corpus diuerso modo fulgere comperies. In Tincarum porrò capitibus calculi duo admodum exigui reperiuntur. {325}
Tinca Latinis, vulgò Une Tenche.