Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Tinca.
1. Tinca Italis et Latinis, Gallis Tenche dicitur. Nam ubique suam appellationem constantissime retinuit. Popularis est piscis ac cœnosus: qui quum ubique frequens sit, mirum est, quod a priscis Romanis nullum nomen habuerit. Virides (inquit Ausonius) vulgi solatia Tincæ. Fullonem Aristotelis esse crediderim. Gregalis est Fullo (inquit ille) et partus tempore petit litora tranquilliora. Fullo autem dictus piscis, quod ejus decoctum detergendis lanæ sordibus inserviat. Dorioni γναφεὺς vocatur: cujus decocto (inquit) macula omnis sordesue eluitur. Quod nostri vulgi plerisque pro magno arcano habetur. Tinca Phycidi usqueadeo similis est, ut vulgus Phycidem Tincam marinam vocet. Viridanti est squamarum colore, quas olida uligine obsessas habet, seu mucore lento viscosas: adeo tamen tenues, ut merito iis carere dixeris. Singularem in tergore pinnam habet, eamque parvam: quaternas sub ventre, et caudam rotundam. Os nulla dentium asperitate communitum. Tergus et totum corpus diverso modo fulgere comperies. In Tincarum porro capitibus calculi duo admodum exigui reperiuntur. {325}