Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Sario vulgo Gallico Trutta Salmonata.
1. Est & in Truttis (de quibus mox agemus) conspicua quædam differentia. Etenim qui huius generis piscium duos vel tres pedes excedunt, variísque ac rubris lituris conspersi apparent, regales vel Francæ dicuntur: quas si cum paruis Salmonibus conferas, nihil discriminis interesse comperies, præter purpureas maculas, quas in lateribus tam copiosas non habent Sulmones. Est ergo Salmonata trutta, quidpiam medium inter Salmonem & vulgarem truttam, quam non ineptè Sarionem Ausonius appellasse videtur,
Téque inter geminas species neutrumque & utrumqueQui necdum Salmo, nec iam Salar ambiguúsqueAmborum medio Sario intercepte sub æuo.
2. Itaque Scarionem hoc esse interpretor, quòd Gallicè Truitte Saulmonnee nuncupamus. Truttis quidem grandior est, & copiosioribus maculis conspersus, Salmone autem minor: sed cuius caput ad Salmonem accedit, eandémque carunculam carneam, eandem caudam, easdémque pinnas ac squamas habet, sed pluribus lituris conspersas. Porrò internam Sarionis anatomem sequenti, qui de Trutta est, capite videbis.