Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Sario vulgo Gallico Trutta Salmonata.
1. Est et in Truttis (de quibus mox agemus) conspicua quædam differentia. Etenim qui hujus generis piscium duos vel tres pedes excedunt, variisque ac rubris lituris conspersi apparent, regales vel Francæ dicuntur: quas si cum parvis Salmonibus conferas, nihil discriminis interesse comperies, præter purpureas maculas, quas in lateribus tam copiosas non habent Sulmones. Est ergo Salmonata trutta, quidpiam medium inter Salmonem et vulgarem truttam, quam non inepte Sarionem Ausonius appellasse videtur,
Teque inter geminas species neutrumque et utrumqueQui necdum Salmo, nec jam Salar ambiguusqueAmborum medio Sario intercepte sub æuo.
2. Itaque Scarionem hoc esse interpretor, quod Gallice Truitte Saulmonnee nuncupamus. Truttis quidem grandior est, et copiosioribus maculis conspersus, Salmone autem minor: sed cujus caput ad Salmonem accedit, eandemque carunculam carneam, eandem caudam, easdemque pinnas ac squamas habet, sed pluribus lituris conspersas. Porro internam Sarionis anatomem sequenti, qui de Trutta est, capite videbis.