Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 05/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Bubulca.
1. Sordidus admodum & vilis pisciculus Gallico vulgo è re ipsa Bouuiera nuncupatur: aliis Peteuse, etymologia à bombis obscœnis tracta. Piscis est Sequanæ alumnus, non tamen usquequaque frequens, ut qui non semper appareat. Nam quomodo Verones pisciculi nusquam Augusto, Septembri & Octobri tibi, aut saltem rarò apparebunt: sic Bubulca serò in conspectum venit, plurima vere {326} capitur. Bremmam ac Castagnolam marinam toto habitu æmularetur, nisi corpore esset minimos: planus enim & latus est. Sed & argenteo nitore refulget, atque orbicularem magis habet formam, quàm in longitudinem protensam. Trium digitorum longitudinem non excedit, neque sesquidigitalem latitudinem. Soli obiecta, nigri nihil habere comperitur, quàm in linea quæ spinam comitatur ad caudam. Paruam in tergore gerit pinnulam, oculorum pupillam, omnem nigredinem superantem. Squamis tegitur magnis & latis. Carneum quiddam, ut Cyprinus (quatenus paruum magno licet conferre) in fornice palati ostendit, branchias utrinque quaternas simplices, ac sub ventre totidem: caudam bifurcam. Ore est paruo, dentibus vacuo. Pisciculos istos respui credo propter fellis magnitudinem, quòd vix possint exenterari, quin eorum fellis vesica disrumpatur: quo per totum corpus diffuso, plurimum amari in vescendo sentiuntur: id autem sub hepatis lobo dextro coloris smaragdini, magnitudine pisi continetur. Folliculum vento plenum in utero gestat geniculo interceptum. Lienem stomacho inhærentem, rubrum atque orbicularem. Huius etiam intestina multis in gyrum reuolutionibus & anfractibus circumuoluta sunt.