CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Bubulca.

1. Sordidus admodum et vilis pisciculus Gallico vulgo e re ipsa Bouuiera nuncupatur: aliis Peteuse, etymologia a bombis obscœnis tracta. Piscis est Sequanæ alumnus, non tamen usquequaque frequens, ut qui non semper appareat. Nam quomodo Verones pisciculi nusquam Augusto, Septembri et Octobri tibi, aut saltem raro apparebunt: sic Bubulca sero in conspectum venit, plurima vere {326} capitur. Bremmam ac Castagnolam marinam toto habitu æmularetur, nisi corpore esset minimos: planus enim et latus est. Sed et argenteo nitore refulget, atque orbicularem magis habet formam, quam in longitudinem protensam. Trium digitorum longitudinem non excedit, neque sesquidigitalem latitudinem. Soli objecta, nigri nihil habere comperitur, quam in linea quæ spinam comitatur ad caudam. Paruam in tergore gerit pinnulam, oculorum pupillam, omnem nigredinem superantem. Squamis tegitur magnis et latis. Carneum quiddam, ut Cyprinus (quatenus parvum magno licet conferre) in fornice palati ostendit, branchias utrinque quaternas simplices, ac sub ventre totidem: caudam bifurcam. Ore est parvo, dentibus vacuo. Pisciculos istos respui credo propter fellis magnitudinem, quod vix possint exenterari, quin eorum fellis vesica disrumpatur: quo per totum corpus diffuso, plurimum amari in vescendo sentiuntur: id autem sub hepatis lobo dextro coloris smaragdini, magnitudine pisi continetur. Folliculum vento plenum in utero gestat geniculo interceptum. Lienem stomacho inhærentem, rubrum atque orbicularem. Hujus etiam intestina multis in gyrum revolutionibus et anfractibus circumvoluta sunt.