Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Andromis, vulgo Dromilla.
1. Lugdunenses detortis quibusdam ab Andromide literis Dromillam vulgo vocant, pisciculum quem æstate frequentem habent, hyeme raro. Plinius Medicus lib. 5. cap. 7, Pisces pingues Pelagici (inquit) epilepticis prohibentur. Dandi autem sunt Merulæ, Turdi, aut Scorpio aut Scardus: de fluviatilibus edant eum qui dicitur Andromis. Quibus ex verbis intuli piscem hunc macra ac sicca, et ob id salubri carne constare: quo factum est ut Lugdunensium Dromillam cum Plinii Andromide contulerim. {327}