Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Andromis, vulgò Dromilla.
1. Lugdunenses detortis quibusdam ab Andromide literis Dromillam vulgò vocant, pisciculum quem æstate frequentem habent, hyeme rarò. Plinius Medicus lib. 5. cap. 7, Pisces pingues Pelagici (inquit) epilepticis prohibentur. Dandi autem sunt Merulæ, Turdi, aut Scorpio aut Scardus: de fluuiatilibus edant eum qui dicitur Andromis. Quibus ex verbis intuli piscem hunc macra ac sicca, & ob id salubri carne constare: quò factum est ut Lugdunensium Dromillam cum Plinii Andromide contulerim. {327}