CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Spinarella.

1. Spinarellam Galli Une Epinoche vel Epinarde, Cenomani Une Rippe, a similitudine seminis Spinachiæ quod refert, vocaverunt. Itali Spinarolum a spinis quas in tergore gerit, dixerunt, Lugdunenses Une Artiere. Magna pars Italiæ Stratzarigha nominat: quod quemadmodum Stratze, hoc est vilia linteamina, inutilis ac nullius fere momenti sit. Duo ejus genera observantur, utrunque omnium piscium fluviatilium minimum. Hi dum in aqua degunt, aculeos quidem habent depressos: quos si ex aqua producttis piscibus vel leviter contingas, protinus arrectos senties. Horum provectior ternos in tergore, pusillus vero senos gerit, adeo erectos in educto pisce, ut nisi vi deprimi non possint. Alium quoque in lateribus habent, utrinque unum: sunt de Galeorum genere, de quibus jam supra egimus, atque affatim in Nare fluvio, qui hodie Nexra dicitur, capiuntur, potissimum antequam im misceatur Tiberi, ad urbem quam Aorte vocant, paulo supra Otricolim: in qua etiam fricti, aliorum piscium modo, a plebe manduntur. Quo in loco quoties aqua paulo altius solito excreverit, piscatores qui ad Velini lacus oras degunt (qui hodie Pedalucus dicitur) eo se conferunt, et tantam horum piscium multitudinem capiunt, ut ad urbes Narni, et alias circunstantes multa onera transferant. Nostri vero hujusmodi pisciculos ob tergoris et laterum spinarum tædium, respuunt. Sed de sanguine præditorum piscium historia hactenus. {328}