Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Spinarella.
1. Spinarellam Galli Une Epinoche vel Epinarde, Cenomani Une Rippe, à similitudine seminis Spinachiæ quod refert, vocauerunt. Itali Spinarolum à spinis quas in tergore gerit, dixerunt, Lugdunenses Une Artiere. Magna pars Italiæ Stratzarigha nominat: quòd quemadmodum Stratze, hoc est vilia linteamina, inutilis ac nullius ferè momenti sit. Duo eius genera obseruantur, utrunque omnium piscium fluuiatilium minimum. Hi dum in aqua degunt, aculeos quidem habent depressos: quos si ex aqua producttis piscibus vel leuiter contingas, protinus arrectos senties. Horum prouectior ternos in tergore, pusillus verò senos gerit, adeò erectos in educto pisce, ut nisi vi deprimi non possint. Alium quoque in lateribus habent, utrinque unum: sunt de Galeorum genere, de quibus iam suprà egimus, atque affatim in Nare fluuio, qui hodie Nexra dicitur, capiuntur, potissimùm antequam im misceatur Tiberi, ad urbem quam Aorte vocant, paulò supra Otricolim: in qua etiam fricti, aliorum piscium modo, à plebe manduntur. Quo in loco quoties aqua paulò altius solito excreuerit, piscatores qui ad Velini lacus oras degunt (qui hodie Pedalucus dicitur) eò se conferunt, & tantam horum piscium multitudinem capiunt, ut ad urbes Narni, & alias circunstantes multa onera transferant. Nostri verò huiusmodi pisciculos ob tergoris & laterum spinarum tædium, respuunt. Sed de sanguine præditorum piscium historia hactenus. {328}