Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Salar Gallorum Trutta.
1. Diversa est ÆlianiTrocta ab ea Trutta quam mox descripturi sumus. Est enim Trutta piscis flu {281} uiatilis, Trocta vero marinus. Trutta præterea eos rivos subit, qui magno impetu feruntur: unde sæpius miratus sum (cum alpes conscenderem) etiam in ipsis fere montium Sanesii et Juniperorum jugis, Truttas in torrentibus ab indigenis capi solere: nam eos pisces adversos amnes scandere vel e præruptissimis magno impetu decidentibus aquis delabi persæpe visum est: quibus in locis raro pedales fiunt, atque illuc castigatiores ad esum fieri, et ægrotorum corpora magis sana, ob agitationem atque exercitationem reddere creduntur. At, quæ stagnantibus aquis ac quiescentibus fluviis degunt, in majorem vastitatem extuberant: porro Saxatilium piscium classis est Trutta: habentque Truttæ fere omnes peculiarem appendicem sive apophysim juxta caudam, quam eandem Salmones utrique, Sariones, Umbræ, Lavareti, Carpiones, Epelangi, Thymali, Emblones, Humblæ, et quidam alii habere conspiciuntur: pinnæ sunt illis ad latera frequentissimis maculis conspersæ, nunc subluteis, nunc sublividis, sed rarioribus quam in Sarione, frequentius tamen purpureis, quas Ausonius etiam ei tribuit hoc versu,
Purpureisque salar stellatus tergora guttis.
2. Quod autem Trutta multigena sit, id quidem ex stellis statui vix potest: Nam diversi amnes ejusdem generis pisces diverso modo pictos habent. Ex Rilla enim flumine Neustriæ, Truttas variis notis pictas videas, aliis atque aliis multum diversas, tametsi in eodem tractu cæperis. Quod et in aliarum quoque regionum piscibus observari potest. Trutta magnam non fert in summo tergore pinnam, sed iisdem maculis, quibus corpus, conspersam. Pinnas duas sub ventre superiori tergoris oppositas, et duas ad radices branchiarum. Unam iterum versus caudam, proxime ad anum. Squamis integitur tenuibus: lineaque multum conspicua, a branchiis per latera medium corpus intersecat: oculos habet rubentes. Linguam dentibus numero senis uncinatam, et oris rictum dentibus bene munitum, ut quinque horum ordines in superiori parte palati facile dinumerare possis: branchias {282} utrinque quaternas: Cor illi est trigonum, grandis stomachus. Phryganiis dejectamentisque vescitur. Pylorus tam multis apophysibus obsessus est, ut eas dinumerare non possis: tamen expertus ultra centum inesse comperies. Hepar habet pallidum et sine lobis. Intestina ter tantum reflectuntur. Aruernos, Burgundiones ac Picardos aut Belgas, adde etiam Gebennenses honorat, a quibus ad nos adfertur, magnisque habetur in deliciis.